| BIBLIOTECA | | EDICOLA | | TEATRO | | CINEMA | | IL MUSEO | | Il BAR DI MOE | | LA CASA DELLA MUSICA | | LA CASA DELLE TERRE LONTANE |
|
LA STANZA DELLE MANIFESTAZIONI | | | NOSTRI LUOGHI | | ARSENALE |
| L'OSTERIA | | LA GATTERIA | | IL PORTO DEI RAGAZZI |

I NOSTRI LUOGHI

Le Origini di Cavatore

Home page

Dove si trova

il Comune

Le origini

Toponomastica

Millenario

Edifici storici

Associazioni

Accoglienza

Specialità



Diploma Ottonis III Imperatoris Primo Episc.

Aquensis concessum ex transumto Saec. XVI

Arch. Capitul. Aquens.

CMXCVI

In nomine sanctae, et individuae Trinitatis Otto divina favente clementia Rex Decet, et oportet Regalem excellentiam Ecclesiarum proventibus assidue incumbere, eisque deservientibus misericorditer subvenire, ut et temporalibus AGeatur SUcessibus, et gaudiis perfruantur indeficientibus. Notum esse igitur volumus omnium sanctae Ecclesiae, nostrorumque praesentium feliciter, et futurorum fidelium intelligentiae Aquensem Episcopum praesulem nomine Primum (1)interventu, ac petitione dominae Sophiae dilectissimae sororis nostrae (2) nostram adiisse, quatenus pro Dei amore, nostraeque animae rimedio sibi, suaque inopiae ac intollerabili penuriae (3), misericorditer subvenientes, nostrisue genitoris, seu aliorum antecessorum nostrorum Imperatorum, vel Regum instituta observantes inconvulsa per nostram regalem auctoritatem iam dictae urbis, ET omnium castellorum, atque villarum ad eamdem Ecclesiam recte pertinentium, seu omnium hominum super proprietates ispius Ecclesiae habitantium tam de Cavatorio, quam communi de Tercio, seu de Setebri, atque Cassine (4) integram districtionem intrinsecus, et extrinsecus circumquaque per tria millaria concedere, donare, confirmare, corroborare dignaremur.

Nos itaque Dei omnipotenti misericordiam considerantes, eiusque Episcopi inopiae, et magnae penuriae subvenientes suam supplicationem benignis auribus audientes iam dicto Episcopio in honorem S. petri dicato, et dicto preasuli Primo, seu euicumque inibi pro tempore preasidenti iuxta nostri bonae memoriae genitoris, aliorumque nostrorum praedecessorum Imperialia, et Regalia decreta quidquid inde nostrae parti pertinuit pubblice prout iuste, et legaliter possomus, concedimus, largimur, ipsique venerabili loco vel cuicumque inibi pro tempore praesidenti subiugantes confirmamus, corroboramus ut per hanc nostrae concessionis, et confirmationis auctoritatem iam dictae urbis, et omnium castellorum, atque villarum ad eamdem Ecclesiam recte pertinentium
(5), seu omnium hominum super proprietates ispius Ecclesiae habitantium tam de Cavatorio, quam etiam de Tercio, seu de Setebri, atque de Caxinis instrinsecus, et per tria millaria ex omni parte extrinsecus districtio ispius Ven. loci, vel praesulis perpetuo iure subdatur dominio. Confirmamus, etiam, et corroboramus eidem Primo Pontefici, suisque successoribus omnes res, et proprietates ipsius Aquensis Pontificatus plebes etiam videlicet Osimam, et aliam sitam in Camiliaria, et tertiam sitam in Veximo, aliam etiam plebem in loco, qui nominatur Cauro, et aliam, quae nominatur in Seritello cum cunctis decimis, earumque prmitiis omnibus, ut tam supradictam districationem, quam etiam cunta haec loca, universasque eorum pertinentias iam dictus Primus, suisque successores habeant, teneant, atque per hanc nostram auctoritatem firmiter possideant omni nostra, nostrorumque successorum molestatione penitus remota praecinpientes itaque iubemus ut nullus dux Marchio, Episcopus, comes, vicecomes, seuldaschio, Gastaldius, nullaque Regni nostri praepotens aut parva persona iam dictum primum Episcopum, aut suos successores de iam dicta districtione a nobis concessa, seu de universis rebus, ac proprietatibus iam dicto Episcopo pertinentibus inquietare, molestare, aut disvestire praesumat, sed liceat ies per hanc nostram Regalem paginam eamdem districtionem, ac iam praedictas plebes, universasque earum pertinentias (6)
tranquillo, ac proprietario iure possidere omnium hominum contradictione, et diminoratione penitus remota. Si quis igitur contra hanc nostrae concessionis, et corroborationis auctoritatem aliquid agere, et iam dictum Episcopum de praefata districtione inquietare, aut de praetaxatis rebus disvestire tentaverit seiat se compositurum auri optimi libras centum medietatem Camerae nostrae, et medietatem Venerabili loco, et iam dicto Pontefici, seu verius credatur, diligenterque ab omnibus observetur manu propria roborantes sigilli nostri impressione inferius insigniri iussimus.

Signum D. Ottonis Magni et Serenissimi Regis.

Heribergus Cancellarius vice Petri Cumani Episcopi, et Archicapellani recognovi. Datum XII Kalendi maii anno Dom. Incarn. DCCCCXCCVI. (7)


Regni vero D. Ottonis invictissimi Regis XIIII indict. VIII. Actum in Civitate, quae dicitur Cremona feliciter amen.




(Le seguenti note compaiono nell'edizione di “Monumenta Aquensia” di G.B. Moriondo, nel quale è riportata la trascrizione del Diploma di Ottone III)

  1. In mea Episcoporum Aquensi serie XX (ritorna al testo)

  2. Ex nonnullis aliis diplomatis huius Imperatoris hoc anno et sequenti editis ad preces Sophiae verisimile est hanc Ottoni Italiam peragranti comitem suisse.(ritorna al testo)

  3. Animadvertat lector ingravescentem declinante saeculo X. Huius Ecclesiae paupertatem. Ante annos XVII iam inopia laborabat, ut videre est in diplom. Antecedenti Otto II. Nunc non inopia, sed intollerabili penuria vexatam legimus. Huius rei caussa in tanta horum temporum scriptorum, ac monumentorum egestate haud liquido apparet. Caeturum meminerit lector eorum, quae Anselmus Marchio in fundatione Monasterii Spigni conqueritur, Saracenorum seilicet vastationes et malorum, ac perfidorum hominum direptiones. Hoc et priore anno popolum Mediolanensem cum Archiepiscopo Landulfo conflictatem legimus. Sic Johannem XV et biennium post Greg. V. Consanguineum Ottonis III. Imperatoris Crescentii Romani factione Roma expulsos suisse tradunt Mediolanenses Pontefices affredi est ausa, quid non ageret in alios tenuioris fortunae, et ordinis Episcopos? Et hanc dimidium versus saec. XI. s. Guido affirmabat se iam a multis annis inchoasse Monansterii Mariae aedificationem, nec potuisse, ut in votis erat citius perficere ob devastianose, praedones, ac persecutiores sui Episcopatus.(ritorna al testo)

  4. Hoc omnium antiquius est monumentum, quo oppida nomine Comunis appelentur.(ritorna al testo)

  5. Ex hac phrasi bis hic repetita intelligere est, agi hic non de nova concessione, ac investitura, sed de sola confirmatione concessionis, alias Ecclesiae Aquansi factae: Dolendum tamen hanc uti, et alia periisse.(ritorna al testo)

  6. Duo itaque in hac concessione videntur distinguenda: civile unum, alterum Ecclesiasticum; civile est castrorum, et villarum imperium; Ecclesiasticum baptismalium Ecclesiarum, earumque redditum concessio. Utrumque hic Ecclesiae Aquensi ab Ottone Confirmatum.(ritorna al testo)

  7. Duo antiqua exemplaria alterum archivii capit. Alterum infertum in diplomae Caroli IV Imperatoris discrepant in anni supputatione. Habet DCCCCXCVI: ind. VIII secundum uno anno alterum excedit.(ritorna al testo)


 

| MOTORI DI RICERCA | UFFICIO INFORMAZIONI | LA POSTA | CHAT | SMS gratis | LINK TO LINK!
| LA CAPITANERIA DEL PORTO | Mailing List | Forum | Newsletter | Il libro degli ospiti | ARCHIVIO | LA POESIA DEL FAR

last modify12/07/2002